monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLVI <<<     >>> XLVIII

Caput XLVII

1 Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam venit aut venerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium revelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, sive participes eiusdem gratiae fuerint sive expertes, sed per malos angelos docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos.
2 Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re vera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad veros Israelitas supernae cives patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime convincuntur de sancto et mirabili viro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est advena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui divino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur.
3 Quae tempora eius quamvis non inveniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel.
4 Divinitus autem provisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum vixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui divinitus revelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui venturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quem ad modum nobis venisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei civitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum.
5 Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad convincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut divina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus avulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque crevit ecclesia.